BRUMA seu BROMA

BRUMA seu BROMA
BRUMA seu BROMA
feftus dies Romanorum, 8. Kal. Decembr. celebrari solitus, cuius origmem cum nonnulli ad Bromium, i. e. Bacchum, referant; alii probabilius a Bruma, seu hieme, quâ festum eiusmodi celebrabatur, arcessunt. Veteres enim Graeci ut habet Scaliger de Emendat. Temp. l. 2. a bruma tempora sua ordiebantur, eosque secuti sunt Romani, quod facilius ex decrementis umbrae horas observarent, brumae confectô die, quam ab incrementis, Solstitiô. Synodus Trullana Brumalia vocat, illudqueproscribit, quod paganorum esset festum: Τὰς οὕτως λεγομένας Καλάνδας, καὶ τα: λεγόμενα Βοτὰ καὶ τὰ καλούμενα Βρουμάλια περιαιρεθῆναι Βουλόμεςθα: ,Brumas Tertullian. de Idolol. c. 14. Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur. In Concilio Romano Broma, sub Zacharia Episcopo Romano A. C. 743. can. 9. item in Capitulis Attonis Episcopi c. 78. Ut nullus Kalendas Ianuarias et Broma colere praesumpserit, etc. Hinc Brumatici, qui damnantur in Capitulari Pipini Regis Italiae, edito a Steph. Baluzio c. 32. et Bromardiers, vox Belgis Picardisque etiamum frequens, quâ, qui semerô vel cerevisiâ ingurgitant, indigitantur: quod hisce festis crebra solerent agitari convivia. Aliâ vero notione vocem Βρουμάλια usurpat Petrus Patricius Epigramm. ad Leonem Philos. descripto a Lambecio Comm. de Bibl. Caesar. l. 4. p. 180.
Εἰς μῆκος ἔλθης δ᾿τυμεςτάτων κρόνων,
Νίκας ἀνιςτῶν εἰς ἀεὶ τρόπ αιἀ τε,
Πυγκλητικοῖς ἅπασι σοῖς Βρουμαλίοις
Πανηγυρίζειν ενδιδοὺς ἐτησίως.
In longitudinem venias fortunatssimorum temporum,
Victorias cumulans subinde, erigensque tropaea,
Congregatis cunctis tuis Brumalibus,
Materiam laudis suggerens quotannis etc.
Vide Car. du Fresne Glossar. et hic infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”